Dice Jacobi de Benevento en De adventu Antichristi algunas cosas en este sentido. Por ejemplo:
«Notatur ergo in pardo ars decipiendi quam habebit; quia illos quos decipiet, tales faciet, ut sint digni igne Gehennae. Vel comparatur pardo, propter variam philosophorum et magorum affectionem quam tenebit. Item erit potentia sua quantum ad carnis lasciviam.»
«Erit enim Antichristus valde instructus in Scripturis philosophorum, et antiquorum Paganorum. Dan. 8, 23: cum creverint iniquitates, consurget rex impudens facie, idest Antichristus, et intelligens propositiones, ibid. 24, et roborabitur fortitudo ejus. Job 4, 10: de ore ejus lampades procedunt, idest rationes philosophorum»
«Daemones enim revelabunt ei omnes thesauros occultos. Nam antiquitus cum moriebatur homo abscondebat thesaurum suum, sperans se redire post longum tempus, secundum quod aliqui philosophi posuerunt, ad eumdem locum, et vivere carnaliter sicut prius. Et ideo in sepulcris antiquorum Paganorum frequenter invenitur thesaurus. Haec sepulcra aperiet et manifestabit Diabolus Antichristo.»
Suscribirse a:
Enviar comentarios (Atom)
No hay comentarios:
Publicar un comentario